[317] EPISTOLA XVII.

Amplissimo ac magnifico nobilique viro

D. HAYONI a CAMMINGHA,

Amniae Domino, Domino suo honorando.

Amniam.

Tametsi nihil admodum habeam, Amplissime D. CAMMINGHA, quod scribam: tamen hanc occasionem nactus non volui pro meo adversum te officio permittere quin aliquid exararem. De delatione appellationis vir optimus M. JOANNIS VERSTEVEREN & ego collocuti, nihil potuimus rebus tuis magis idoneum reperire quam quod semel atque iterum tibi praescripsi. Nam cum nimis durum sic uno judicio non versatissimorum hominum, omnem quaestionem absolvi: valde necessarium videtur, saltem unam appellationem subditis concedi, & eam ad Amplitudinem tuam tanquam dominum ipsius Insulae. Quae res non modo ad ipsorum judiciorum aequitatem, ac amplificationem tuam pertinet, verum etiam ad tollendam omnem querelam, si qua ratione existere posset. Tua dominatio pro sua prudentia id statuet quod consultum reperiet, ego certe mei officij putavi, nullo modo subticere, quod mihi de negotijs tuis in mentem venit. Salutat te etiam atque etiam uxor, proxima partui. Nos quantulicunque sumus, dominationi tuae nos totos offerimus. Bene vale. Mechliniae XIX. Iuly MDLVI.

Magnificae D.T. paratissimus

IOACHIMUS HOPPERUS.